MARCUS Ulpius Trajanus Hispanus

MARCUS Ulpius Trajanus Hispanus
MARCUS Ulpius Trajanus Hispanus
optimus omnium princeps, externorum primus, Romae imperavit A. M. 4060. A. C. 98. Hic Daciam Provinciam fecit, victô rege Decebalô: lapideum pontem in Istro struxit, Parthos superavit, superatis regem dedit. Transtigritanas provincias imperio adiecit: Armeniam atque Arabiam pervastavit: amicitias, simplicia ac erudita ingenia coluit, ipse a literis et Musis non abhorrens. De hoc Caesare scribit Iuvenal. Sat. 7. v. 1.
Et spes, et ratio, studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hâc tempestate Camenas
Respexit, etc.
Hic Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, postea Arabiam provincias fecit. In mari rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit: liberalis in omnes fuit: immunitates civitatibus tribuit. Amicis culpantibus, quod nimis circa omnes comis esset, respondit, Talem se Imperatorem esse privatis, quales esse sibi Imperatores privatus optâsset. In summa, Deo procimus habitus est. Sed e Perside rediens profluviô ventris obiit an. aetat. 62. imperii fere 20. Eutrop. l. 8. Aurel. Vict. Fuit paululum cibo vinoque deditus. Nic. Loyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”